De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio quoniam tenuem constare minutis
  2. corporibus docui multoque minoribus esse
  3. principiis factam quam liquidus umor aquai
  4. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  5. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  6. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  7. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  8. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  9. nam procul haec dubio nobis simulacra
  10. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  11. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  12. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  13. crede animam quoque diffundi multoque perire
  14. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  15. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  16. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  17. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  18. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  19. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  20. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  21. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  22. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  23. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  24. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  25. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  26. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  27. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  28. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  29. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  30. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  31. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  32. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  33. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  34. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  35. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  36. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  37. sic animum curas acris luctumque metumque;
  38. quare participem leti quoque convenit esse.
  39. quin etiam morbis in corporis avius errat
  40. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  41. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  42. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  43. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  44. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  45. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  46. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  47. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  48. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  49. multorum exitio perdocti quod sumus ante.