De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  2. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  3. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  4. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  5. conquisita diu dulcique reperta labore
  6. digna tua pergam disponere carmina vita.
  7. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  8. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  9. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  10. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  11. Principio quoniam tenuem constare minutis
  12. corporibus docui multoque minoribus esse
  13. principiis factam quam liquidus umor aquai
  14. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  15. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  16. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  17. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  18. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;