De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  2. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  3. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  4. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  5. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  6. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  7. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  8. truncus adempta anima circum membrisque remota
  9. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  10. si non omnimodis, at magna parte animai
  11. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  12. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  13. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  14. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  15. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  16. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  17. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  18. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,