De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam procul haec dubio nobis simulacra
  2. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  3. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  4. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  5. crede animam quoque diffundi multoque perire
  6. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  7. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  8. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  9. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  10. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  11. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  12. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  13. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  14. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  15. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  16. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  17. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  18. consilium quoque maius et auctior est animi vis.