De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  2. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  3. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  4. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  5. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  6. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  7. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  8. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  9. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  10. at natura boum placido magis vivit
  11. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  12. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  13. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  14. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  15. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  16. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  17. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  18. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  19. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  20. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  21. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  22. inque aliis rebus multis differre necessest
  23. naturas hominum varias moresque sequacis;
  24. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  25. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  26. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  27. illud in his rebus video firmare potesse,
  28. usque adeo naturarum vestigia linqui
  29. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  30. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  31. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  32. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  33. nam communibus inter se radicibus haerent
  34. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  35. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  36. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  37. sic animi atque animae naturam corpore toto
  38. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  39. inplexis ita principiis ab origine prima
  40. inter se fiunt consorti praedita vita,
  41. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  42. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  43. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  44. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  45. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  46. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  47. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  48. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  49. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  50. discidium possunt artus perferre relicti,
  51. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  52. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  53. mutua vitalis discunt contagia motus,
  54. maternis etiam membris alvoque reposta,
  55. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  56. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  57. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  58. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  59. atque animam credit permixtam corpore toto
  60. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  61. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  62. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  63. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  64. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  65. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  66. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  67. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  68. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  69. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  70. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  71. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  72. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  73. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  74. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  75. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  76. iam magis exemptis oculis debere videtur
  77. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  78. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  79. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  80. corporis atque animi primordia singula primis
  81. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  82. nam cum multo sunt animae elementa minora
  83. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  84. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  85. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  86. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  87. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  88. intervalla tenere exordia prima animai.
  89. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  90. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  91. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  92. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  93. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  94. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  95. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  96. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  97. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  98. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  99. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  100. quam primordia sentiscant concussa animai,
  101. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  102. et quam in his intervallis tuditantia possint
  103. concursare coire et dissultare vicissim.
  104. Et magis est animus vitai claustra
  105. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  106. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  107. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  108. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  109. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  110. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  111. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  112. truncus adempta anima circum membrisque remota
  113. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  114. si non omnimodis, at magna parte animai
  115. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  116. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  117. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  118. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem