De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  2. si non omnimodis, at magna parte animai
  3. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  4. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  5. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  6. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  7. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  8. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  9. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  10. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  11. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  12. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  13. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  14. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  15. conquisita diu dulcique reperta labore
  16. digna tua pergam disponere carmina vita.
  17. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  18. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  19. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  20. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.