De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio quoniam tenuem constare minutis
  2. corporibus docui multoque minoribus esse
  3. principiis factam quam liquidus umor aquai
  4. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  5. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  6. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  7. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  8. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  9. nam procul haec dubio nobis simulacra
  10. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  11. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  12. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  13. crede animam quoque diffundi multoque perire
  14. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  15. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  16. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  17. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  18. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  19. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  20. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?