De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  2. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  3. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  4. truncus adempta anima circum membrisque remota
  5. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  6. si non omnimodis, at magna parte animai
  7. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  8. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  9. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  10. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  11. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  12. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  13. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  14. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  15. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  16. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  17. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  18. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  19. conquisita diu dulcique reperta labore
  20. digna tua pergam disponere carmina vita.
  21. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  22. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  23. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  24. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  25. Principio quoniam tenuem constare minutis
  26. corporibus docui multoque minoribus esse
  27. principiis factam quam liquidus umor aquai
  28. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  29. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  30. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  31. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  32. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  33. nam procul haec dubio nobis simulacra
  34. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  35. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  36. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  37. crede animam quoque diffundi multoque perire
  38. ocius et citius dissolvi in corpora prima,