De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  2. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  3. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  4. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  5. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  6. iam magis exemptis oculis debere videtur
  7. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  8. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  9. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  10. corporis atque animi primordia singula primis
  11. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  12. nam cum multo sunt animae elementa minora
  13. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  14. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  15. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  16. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  17. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  18. intervalla tenere exordia prima animai.
  19. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  20. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  21. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  22. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  23. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  24. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  25. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  26. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  27. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  28. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  29. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  30. quam primordia sentiscant concussa animai,
  31. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  32. et quam in his intervallis tuditantia possint
  33. concursare coire et dissultare vicissim.
  34. Et magis est animus vitai claustra
  35. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  36. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  37. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  38. sed comes insequitur facile et discedit in auras