De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  2. quam primordia sentiscant concussa animai,
  3. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  4. et quam in his intervallis tuditantia possint
  5. concursare coire et dissultare vicissim.
  6. Et magis est animus vitai claustra
  7. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  8. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  9. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  10. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  11. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  12. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  13. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  14. truncus adempta anima circum membrisque remota
  15. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  16. si non omnimodis, at magna parte animai
  17. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  18. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  19. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  20. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  21. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  22. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  23. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  24. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  25. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  26. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  27. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  28. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  29. conquisita diu dulcique reperta labore
  30. digna tua pergam disponere carmina vita.
  31. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  32. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  33. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  34. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  35. Principio quoniam tenuem constare minutis
  36. corporibus docui multoque minoribus esse
  37. principiis factam quam liquidus umor aquai
  38. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  39. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  40. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  41. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  42. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  43. nam procul haec dubio nobis simulacra
  44. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  45. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  46. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  47. crede animam quoque diffundi multoque perire
  48. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  49. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  50. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  51. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  52. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  53. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  54. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  55. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  56. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  57. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  58. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  59. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  60. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  61. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  62. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  63. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  64. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  65. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  66. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  67. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  68. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  69. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  70. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  71. sic animum curas acris luctumque metumque;
  72. quare participem leti quoque convenit esse.
  73. quin etiam morbis in corporis avius errat
  74. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  75. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  76. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  77. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  78. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  79. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  80. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  81. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  82. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  83. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  84. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  85. et pariter mentem sanari corpus inani
  86. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  87. acris et in venas discessit diditus ardor,
  88. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  89. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  90. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  91. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  92. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  93. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  94. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  95. significant, paulo si durior insinuarit
  96. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  97. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  98. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  99. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  100. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  101. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  102. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  103. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  104. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  105. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  106. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  107. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  108. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  109. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  110. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  111. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  112. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  113. in latebras acer corrupti corporis umor,
  114. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  115. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  116. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  117. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  118. cur eadem credis sine corpore in aperto
  119. cum validis ventis aetatem degere posse?
  120. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  121. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  122. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  123. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  124. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  125. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  126. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  127. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  128. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  129. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  130. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  131. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  132. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  133. usque adeo falsae rationi vera videtur
  134. res occurrere et effugium praecludere eunti
  135. ancipitique refutatu convincere falsum.
  136. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  137. et membratim vitalem deperdere sensum;
  138. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  139. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  140. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  141. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  142. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  143. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  144. introsum trahere et partis conducere in unum
  145. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  146. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  147. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  148. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  149. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  150. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  151. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  152. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  153. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  154. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  155. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  156. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  157. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  158. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  159. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  160. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  161. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  162. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  163. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  164. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  165. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  166. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  167. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  168. Denique corporis atque animi vivata potestas
  169. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  170. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  171. sola potest animi per se natura nec autem
  172. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  173. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  174. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  175. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  176. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  177. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  178. nec magnis intervallis primordia possunt
  179. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  180. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  181. haut possunt post mortem eiecta moveri
  182. propterea quia non simili ratione tenentur;
  183. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  184. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  185. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  186. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  187. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  188. dissolui sensus animi fateare necessest
  189. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  190. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  191. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  192. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  193. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  194. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  195. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  196. fundamenta foras manant animaeque per artus
  197. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  198. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  199. dispertitam animae naturam exisse per artus
  200. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  201. quam prolapsa foras enaret in auras.
  202. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  203. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  204. ire anima ac toto solui de corpore tota
  205. et quasi supremo languescere tempore voltus
  206. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  207. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  208. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  209. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  210. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  211. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  212. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  213. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  214. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  215. non modo non omnem possit durare per aevom,
  216. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  217. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  218. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  219. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  220. verum deficere in certa regione locatam;
  221. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  222. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  223. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  224. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  225. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  226. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  227. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  228. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  229. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  230. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  231. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  232. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  233. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  234. Praeterea si inmortalis natura animaist
  235. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  236. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  237. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  238. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  239. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  240. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  241. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  242. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  243. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  244. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  245. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  246. si subito medium celeri praeciderit ictu
  247. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  248. dispertita procul dubio quoque vis animai
  249. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  250. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  251. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  252. falciferos memorant currus abscidere membra
  253. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  254. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  255. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  256. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  257. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  258. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  259. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  260. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  261. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  262. inde alius conatur adempto surgere crure,
  263. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  264. et caput abscisum calido viventeque trunco
  265. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  266. donec reliquias animai reddidit omnes.
  267. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  268. serpentis cauda, procero corpore, utrumque