De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  2. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  3. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  4. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  5. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  6. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  7. particulis animas? at ea ratione sequetur
  8. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  9. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  10. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  11. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  12. Praeterea si inmortalis natura animai
  13. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  14. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  15. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  16. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  17. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  18. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  19. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  20. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  21. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  22. inferri solitast animi vivata potestas
  23. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  24. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  25. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  26. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  27. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  28. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  29. expertis animas nec leti lege solutas;
  30. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  31. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  32. quod fieri totum contra manifesta docet res
  33. ita conexa est per venas viscera nervos
  34. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  35. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  36. et lapis oppressus subitis e frugibus
  37. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  38. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  39. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  40. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  41. permanare animam nobis per membra solere,
  42. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  43. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  44. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  45. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  46. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  47. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  48. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  49. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  50. particulae quibus haec animi natura creatur,
  51. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  52. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  53. quapropter neque natali privata videtur
  54. esse die natura animae nec funeris expers.
  55. Semina praeterea linquontur necne animai
  56. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  57. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  58. partibus amissis quoniam libata recessit.
  59. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  60. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  61. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  62. expirant atque unde animantum copia tanta
  63. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  64. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  65. vermibus et privas in corpora posse venire
  66. credis nec reputas cur milia multa animarum
  67. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  68. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  69. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  70. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  71. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  72. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  73. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  74. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  75. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  76. et mala multa animus contage fungitur eius.
  77. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  78. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  79. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  80. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  81. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  82. conexae neque consensu contagia fient.
  83. Denique cur acris violentia triste leonum
  84. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  85. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  86. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  87. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  88. si non, certa suo quia semine seminioque
  89. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  90. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  91. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  92. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  93. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  94. accipiter fugiens veniente columba,
  95. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  96. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  97. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  98. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  99. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  100. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  101. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  102. sin animas hominum dicent in corpora semper
  103. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  104. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  105. si non, certa suo quia semine seminioque
  106. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  107. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  108. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  109. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  110. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  111. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  112. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  113. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  114. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  115. an metuit conclusa manere in corpore putri
  116. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  117. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  118. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  119. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  120. expectare immortalis mortalia membra
  121. innumero numero certareque praeproperanter
  122. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  123. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  124. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  125. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  126. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  127. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  128. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  129. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  130. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  131. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  132. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  133. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  134. posset et innasci quavis in parte soleret,
  135. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  136. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  137. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  138. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  139. totum posse extra corpus durare genique.
  140. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  141. confiteare animam distractam in corpore toto.
  142. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  143. consentire putare et fungi mutua posse
  144. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  145. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  146. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  147. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  148. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  149. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  150. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  151. dissociare intus partis, ut materiai
  152. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  153. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  154. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  155. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  156. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  157. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  158. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  159. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  160. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  161. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  162. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  163. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  164. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  165. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  166. ---
  167. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  168. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  169. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  170. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  171. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  172. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  173. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  174. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  175. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  176. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  177. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  178. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  179. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  180. omnibus humanis esset terraque marique,
  181. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  182. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  183. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  184. accidere omnino poterit sensumque movere,
  185. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  186. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  187. distractast animi natura animaeque potestas,
  188. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  189. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  190. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  191. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  192. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  193. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  194. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  195. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  196. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  197. nam cum respicias inmensi temporis omne
  198. praeteritum spatium, tum motus materiai
  199. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  200. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  201. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  202. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  203. inter enim iectast vitai pausa vageque
  204. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  205. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  206. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  207. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  208. illum cui possint incommoda conciliari,
  209. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  210. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  211. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  212. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  213. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  214. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  215. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  216. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  217. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  218. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  219. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  220. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  221. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  222. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  223. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  224. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  225. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  226. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  227. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  228. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  229. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  230. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  231. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  232. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  233. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  234. aut in melle situm suffocari atque rigere
  235. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  236. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  237. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  238. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  239. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  240. non poteris factis florentibus esse tuisque
  241. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  242. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  243. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  244. iam desiderium rerum super insidet una.'
  245. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  246. dissoluant animi magno se angore metuque.
  247. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  248. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  249. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  250. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  251. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  252. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  253. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  254. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  255. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  256. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  257. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  258. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  259. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  260. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  261. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  262. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  263. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  264. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  265. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  266. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  267. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  268. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  269. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,