De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  2. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  3. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  4. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  5. semina, curare in membris ut vita moretur.
  6. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  7. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  8. quapropter quoniam est animi natura reperta
  9. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  10. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  11. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  12. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  13. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  14. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  15. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  16. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  17. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  18. idque situm media regione in pectoris haeret.
  19. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  20. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  21. cetera pars animae per totum dissita corpus
  22. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  23. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  24. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  25. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  26. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  27. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  28. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  29. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  30. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  31. consentire animam totam per membra videmus
  32. sudoresque ita palloremque existere toto
  33. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  34. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  35. denique concidere ex animi terrore videmus
  36. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  37. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  38. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  39. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  40. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  41. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  42. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  43. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  44. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  45. corporea natura animum constare animamque?
  46. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  47. consentire animum nobis in corpore cernis.
  48. si minus offendit vitam vis horrida teli
  49. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  50. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  51. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  52. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  53. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  54. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  55. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  56. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  57. principio esse aio persuptilem atque minutis
  58. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  59. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  60. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  61. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  62. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  63. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  64. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  65. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  66. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  67. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  68. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  69. at contra mellis constantior est natura
  70. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  71. haeret enim inter se magis omnis materiai
  72. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  73. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  74. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  75. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  76. at contra lapidum coniectum spicarumque
  77. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  78. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  79. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  80. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  81. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  82. mobilis egregie, perquam constare necessest
  83. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  84. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  85. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  86. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  87. quam tenui constet textura quamque loco se
  88. contineat parvo, si possit conglomerari,
  89. quod simul atque hominem leti secura quies est
  90. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  91. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  92. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  93. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  94. ergo animam totam perparvis esse necessest
  95. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  96. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  97. extima membrorum circumcaesura tamen se
  98. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  99. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  100. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  101. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  102. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  103. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  104. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  105. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  106. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  107. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  108. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  109. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  110. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  111. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  112. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  113. rara quod eius enim constat natura, necessest
  114. inter eum primordia multa moveri.
  115. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  116. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  117. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  118. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  119. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  120. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  121. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  122. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  123. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  124. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  125. inde calor motus et venti caeca potestas
  126. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  127. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  128. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  129. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  130. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  131. permanare malum, quin omnia perturbentur
  132. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  133. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  134. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  135. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  136. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  137. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  138. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  139. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  140. inter enim cursant primordia principiorum
  141. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  142. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  143. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  144. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  145. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  146. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  147. sic calor atque et venti caeca potestas
  148. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  149. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  150. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  151. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  152. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  153. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  154. quod genus in nostris membris et corpore toto
  155. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  156. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  157. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  158. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  159. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  160. consimili ratione necessest ventus et
  161. et calor inter se vigeant commixta per artus
  162. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  163. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  164. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  165. interemant sensum diductaque solvant.
  166. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  167. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  168. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  169. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  170. est etiam quoque pacati status ille,
  171. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  172. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  173. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  174. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  175. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  176. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  177. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  178. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  179. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  180. at natura boum placido magis vivit
  181. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  182. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  183. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  184. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  185. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  186. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  187. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  188. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  189. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  190. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  191. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  192. inque aliis rebus multis differre necessest
  193. naturas hominum varias moresque sequacis;
  194. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  195. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  196. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  197. illud in his rebus video firmare potesse,
  198. usque adeo naturarum vestigia linqui
  199. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  200. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  201. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  202. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  203. nam communibus inter se radicibus haerent
  204. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  205. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  206. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  207. sic animi atque animae naturam corpore toto
  208. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  209. inplexis ita principiis ab origine prima
  210. inter se fiunt consorti praedita vita,
  211. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  212. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  213. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  214. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  215. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  216. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  217. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  218. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  219. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  220. discidium possunt artus perferre relicti,
  221. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  222. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  223. mutua vitalis discunt contagia motus,
  224. maternis etiam membris alvoque reposta,
  225. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  226. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  227. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  228. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  229. atque animam credit permixtam corpore toto
  230. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  231. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  232. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  233. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  234. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  235. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  236. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  237. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  238. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  239. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  240. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  241. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  242. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  243. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  244. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  245. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  246. iam magis exemptis oculis debere videtur
  247. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  248. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  249. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  250. corporis atque animi primordia singula primis
  251. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  252. nam cum multo sunt animae elementa minora
  253. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  254. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  255. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  256. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  257. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  258. intervalla tenere exordia prima animai.
  259. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  260. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  261. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  262. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  263. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  264. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  265. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  266. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  267. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  268. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.