De Rerum Natura
Lucretius
-
- quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
- ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
- praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
- iam magis exemptis oculis debere videtur
- cernere res animus sublatis postibus ipsis.
- Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
- Democriti quod sancta viri sententia ponit,
- corporis atque animi primordia singula primis
- adposita alternis, variare ac nectere membra.
- nam cum multo sunt animae elementa minora
- quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
- tum numero quoque concedunt et rara per artus
- dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
- quantula prima queant nobis iniecta ciere
- corpora sensiferos motus in corpore, tanta
- intervalla tenere exordia prima animai.
- nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
- corpore nec membris incussam sidere cretam,
- nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
- obvia sentimus, quando obretimur euntes,