De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua vitalis discunt contagia motus,
  2. maternis etiam membris alvoque reposta,
  3. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  4. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  5. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  6. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  7. atque animam credit permixtam corpore toto
  8. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  9. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  10. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  11. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  12. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  13. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  14. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  15. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  16. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  17. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  18. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  19. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  20. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.