De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  2. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  3. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  4. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  5. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  6. discidium possunt artus perferre relicti,
  7. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  8. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  9. mutua vitalis discunt contagia motus,
  10. maternis etiam membris alvoque reposta,
  11. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  12. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  13. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  14. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  15. atque animam credit permixtam corpore toto
  16. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  17. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  18. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  19. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  20. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  21. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  22. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  23. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  24. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  25. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  26. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  27. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  28. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  29. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  30. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  31. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  32. iam magis exemptis oculis debere videtur
  33. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  34. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  35. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  36. corporis atque animi primordia singula primis
  37. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  38. nam cum multo sunt animae elementa minora
  39. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  40. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  41. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  42. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  43. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  44. intervalla tenere exordia prima animai.
  45. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  46. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  47. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  48. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  49. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  50. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  51. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  52. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  53. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  54. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  55. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  56. quam primordia sentiscant concussa animai,
  57. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  58. et quam in his intervallis tuditantia possint
  59. concursare coire et dissultare vicissim.
  60. Et magis est animus vitai claustra
  61. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  62. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  63. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  64. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  65. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  66. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  67. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  68. truncus adempta anima circum membrisque remota
  69. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  70. si non omnimodis, at magna parte animai
  71. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  72. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  73. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  74. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  75. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  76. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  77. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  78. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  79. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  80. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  81. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  82. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  83. conquisita diu dulcique reperta labore
  84. digna tua pergam disponere carmina vita.
  85. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  86. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  87. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  88. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  89. Principio quoniam tenuem constare minutis
  90. corporibus docui multoque minoribus esse
  91. principiis factam quam liquidus umor aquai
  92. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  93. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  94. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;