De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  2. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  3. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  4. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  5. inde calor motus et venti caeca potestas
  6. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  7. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  8. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  9. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  10. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  11. permanare malum, quin omnia perturbentur
  12. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  13. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  14. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  15. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  16. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  17. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  18. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  19. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  20. inter enim cursant primordia principiorum
  21. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  22. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  23. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  24. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  25. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  26. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  27. sic calor atque et venti caeca potestas
  28. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  29. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  30. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  31. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  32. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  33. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  34. quod genus in nostris membris et corpore toto
  35. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  36. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  37. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  38. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  39. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  40. consimili ratione necessest ventus et
  41. et calor inter se vigeant commixta per artus
  42. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  43. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  44. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  45. interemant sensum diductaque solvant.
  46. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  47. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  48. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  49. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  50. est etiam quoque pacati status ille,
  51. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  52. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  53. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  54. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  55. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  56. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  57. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  58. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  59. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  60. at natura boum placido magis vivit
  61. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  62. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  63. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  64. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  65. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  66. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  67. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  68. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  69. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  70. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  71. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  72. inque aliis rebus multis differre necessest
  73. naturas hominum varias moresque sequacis;
  74. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  75. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  76. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  77. illud in his rebus video firmare potesse,
  78. usque adeo naturarum vestigia linqui
  79. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  80. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  81. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  82. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  83. nam communibus inter se radicibus haerent
  84. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  85. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  86. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  87. sic animi atque animae naturam corpore toto
  88. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  89. inplexis ita principiis ab origine prima
  90. inter se fiunt consorti praedita vita,
  91. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  92. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  93. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  94. motibus accensus nobis per viscera sensus.