De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  2. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  3. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  4. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  5. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  6. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  7. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  8. inque aliis rebus multis differre necessest
  9. naturas hominum varias moresque sequacis;
  10. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  11. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  12. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  13. illud in his rebus video firmare potesse,
  14. usque adeo naturarum vestigia linqui
  15. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  16. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  17. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  18. ipsaque corporis est custos et causa salutis;