De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  2. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  3. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  4. est etiam quoque pacati status ille,
  5. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  6. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  7. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  8. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  9. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  10. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  11. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  12. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  13. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  14. at natura boum placido magis vivit
  15. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  16. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  17. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  18. interutrasque sitast cervos saevosque leones.