De Rerum Natura
Lucretius
-
- nam communibus inter se radicibus haerent
- nec sine pernicie divelli posse videntur.
- quod genus e thuris glaebis evellere odorem
- haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
- sic animi atque animae naturam corpore toto
- extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
- inplexis ita principiis ab origine prima
- inter se fiunt consorti praedita vita,
- nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
- corporis atque animi seorsum sentire potestas,
- sed communibus inter eas conflatur utrimque
- motibus accensus nobis per viscera sensus.
- Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
- nec crescit neque post mortem durare videtur.
- non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
- qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
- sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
- discidium possunt artus perferre relicti,