De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  2. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  3. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  4. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  5. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  6. quod genus in nostris membris et corpore toto
  7. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  8. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  9. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  10. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  11. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  12. consimili ratione necessest ventus et
  13. et calor inter se vigeant commixta per artus
  14. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  15. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  16. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  17. interemant sensum diductaque solvant.
  18. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira