De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  2. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  3. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  4. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  5. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  6. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  7. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  8. inter enim cursant primordia principiorum
  9. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  10. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  11. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  12. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  13. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  14. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  15. sic calor atque et venti caeca potestas
  16. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  17. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  18. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  19. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  20. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  21. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  22. quod genus in nostris membris et corpore toto
  23. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  24. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  25. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  26. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  27. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  28. consimili ratione necessest ventus et
  29. et calor inter se vigeant commixta per artus
  30. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  31. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  32. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  33. interemant sensum diductaque solvant.
  34. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  35. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  36. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  37. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  38. est etiam quoque pacati status ille,
  39. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  40. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  41. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  42. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  43. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  44. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  45. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  46. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  47. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  48. at natura boum placido magis vivit
  49. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  50. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  51. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  52. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  53. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  54. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  55. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  56. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  57. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  58. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  59. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  60. inque aliis rebus multis differre necessest
  61. naturas hominum varias moresque sequacis;
  62. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  63. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  64. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  65. illud in his rebus video firmare potesse,
  66. usque adeo naturarum vestigia linqui
  67. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  68. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  69. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  70. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  71. nam communibus inter se radicibus haerent
  72. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  73. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  74. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  75. sic animi atque animae naturam corpore toto