De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  2. inplexis ita principiis ab origine prima
  3. inter se fiunt consorti praedita vita,
  4. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  5. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  6. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  7. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  8. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  9. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  10. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  11. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  12. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  13. discidium possunt artus perferre relicti,
  14. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  15. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  16. mutua vitalis discunt contagia motus,
  17. maternis etiam membris alvoque reposta,
  18. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  19. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  20. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  21. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  22. atque animam credit permixtam corpore toto
  23. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  24. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  25. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  26. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  27. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  28. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  29. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  30. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  31. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  32. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  33. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  34. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  35. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  36. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  37. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  38. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  39. iam magis exemptis oculis debere videtur
  40. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  41. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  42. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  43. corporis atque animi primordia singula primis
  44. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  45. nam cum multo sunt animae elementa minora
  46. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  47. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  48. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  49. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  50. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  51. intervalla tenere exordia prima animai.
  52. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  53. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  54. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  55. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  56. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  57. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  58. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  59. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  60. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  61. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  62. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  63. quam primordia sentiscant concussa animai,
  64. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  65. et quam in his intervallis tuditantia possint
  66. concursare coire et dissultare vicissim.
  67. Et magis est animus vitai claustra
  68. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  69. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  70. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  71. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  72. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  73. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  74. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  75. truncus adempta anima circum membrisque remota