De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  2. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  3. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  4. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  5. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  6. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  7. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  8. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  9. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  10. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  11. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  12. at contra mellis constantior est natura
  13. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  14. haeret enim inter se magis omnis materiai
  15. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  16. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  17. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  18. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  19. at contra lapidum coniectum spicarumque
  20. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  21. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  22. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  23. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  24. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  25. mobilis egregie, perquam constare necessest
  26. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  27. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  28. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  29. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  30. quam tenui constet textura quamque loco se
  31. contineat parvo, si possit conglomerari,
  32. quod simul atque hominem leti secura quies est
  33. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  34. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  35. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  36. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  37. ergo animam totam perparvis esse necessest
  38. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  39. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  40. extima membrorum circumcaesura tamen se
  41. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  42. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  43. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  44. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  45. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  46. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  47. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  48. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  49. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  50. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  51. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  52. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  53. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  54. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  55. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  56. rara quod eius enim constat natura, necessest
  57. inter eum primordia multa moveri.
  58. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  59. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  60. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  61. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  62. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  63. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  64. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  65. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  66. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  67. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  68. inde calor motus et venti caeca potestas
  69. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  70. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  71. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  72. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  73. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  74. permanare malum, quin omnia perturbentur
  75. usque adeo ut vitae desit locus atque animai