De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  2. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  3. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  4. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  5. consentire animam totam per membra videmus
  6. sudoresque ita palloremque existere toto
  7. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  8. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  9. denique concidere ex animi terrore videmus
  10. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  11. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  12. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  13. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  14. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  15. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  16. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  17. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  18. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  19. corporea natura animum constare animamque?
  20. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  21. consentire animum nobis in corpore cernis.
  22. si minus offendit vitam vis horrida teli
  23. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  24. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  25. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  26. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  27. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  28. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  29. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  30. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  31. principio esse aio persuptilem atque minutis
  32. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  33. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  34. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  35. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  36. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  37. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  38. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  39. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  40. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  41. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  42. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  43. at contra mellis constantior est natura
  44. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  45. haeret enim inter se magis omnis materiai
  46. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  47. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  48. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  49. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  50. at contra lapidum coniectum spicarumque
  51. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  52. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  53. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  54. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  55. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  56. mobilis egregie, perquam constare necessest
  57. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  58. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  59. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  60. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  61. quam tenui constet textura quamque loco se
  62. contineat parvo, si possit conglomerari,
  63. quod simul atque hominem leti secura quies est
  64. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  65. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  66. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  67. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  68. ergo animam totam perparvis esse necessest
  69. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  70. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  71. extima membrorum circumcaesura tamen se
  72. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  73. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  74. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  75. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  76. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  77. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  78. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  79. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  80. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  81. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  82. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  83. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  84. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  85. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  86. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  87. rara quod eius enim constat natura, necessest
  88. inter eum primordia multa moveri.
  89. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  90. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  91. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  92. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  93. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  94. adtribuatur; east omnino nominis expers;