De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  2. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  3. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  4. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  5. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  6. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  7. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  8. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  9. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  10. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  11. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  12. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  13. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  14. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  15. rara quod eius enim constat natura, necessest
  16. inter eum primordia multa moveri.
  17. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  18. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  19. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  20. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  21. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  22. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  23. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  24. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  25. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  26. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  27. inde calor motus et venti caeca potestas
  28. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  29. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  30. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  31. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  32. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  33. permanare malum, quin omnia perturbentur
  34. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  35. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  36. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  37. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  38. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  39. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  40. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  41. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  42. inter enim cursant primordia principiorum
  43. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  44. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  45. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  46. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  47. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  48. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  49. sic calor atque et venti caeca potestas
  50. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  51. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  52. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  53. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  54. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  55. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  56. quod genus in nostris membris et corpore toto
  57. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  58. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  59. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  60. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  61. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  62. consimili ratione necessest ventus et
  63. et calor inter se vigeant commixta per artus
  64. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  65. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  66. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  67. interemant sensum diductaque solvant.
  68. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira