De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  2. cana cadens violat semperque innubilus aether
  3. integit et large diffuso lumine ridet:
  4. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  5. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  6. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  7. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  8. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  9. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  10. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  11. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  12. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  13. qualia sint et quam variis distantia formis
  14. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  15. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  16. hasce secundum res animi natura videtur
  17. atque animae claranda meis iam versibus esse
  18. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  19. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  20. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  21. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  22. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  23. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  24. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  25. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  26. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  27. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  28. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  29. extorres idem patria longeque fugati
  30. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  31. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  32. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  33. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  34. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  35. acrius advertunt animos ad religionem.
  36. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  37. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  38. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  39. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  40. denique avarities et honorum caeca cupido,
  41. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  42. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  43. noctes atque dies niti praestante labore
  44. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  45. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  46. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  47. semota ab dulci vita stabilique videtur
  48. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  49. unde homines dum se falso terrore coacti
  50. effugisse volunt longe longeque remosse,
  51. sanguine civili rem conflant divitiasque
  52. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  53. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  54. et consanguineum mensas odere timentque.
  55. consimili ratione ab eodem saepe timore
  56. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  57. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  58. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  59. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  60. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  61. percipit humanos odium lucisque videndae,
  62. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  63. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  64. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  65. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  66. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  67. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  68. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  69. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  70. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  71. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  72. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  73. non radii solis neque lucida tela diei
  74. discutiant, sed naturae species ratioque.
  75. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  76. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  77. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  78. atque oculei partes animantis totius extant.
  79. ---
  80. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  81. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  82. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  83. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  84. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  85. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  86. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  87. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  88. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  89. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  90. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  91. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  92. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  93. in nullo caput interea sit forte dolore.
  94. Praeterea molli cum somno dedita membra
  95. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  96. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  97. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  98. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  99. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  100. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  101. principio fit uti detracto corpore multo
  102. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  103. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  104. diffugere forasque per os est editus ,
  105. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  106. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  107. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  108. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  109. semina, curare in membris ut vita moretur.
  110. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  111. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  112. quapropter quoniam est animi natura reperta
  113. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  114. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  115. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  116. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  117. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  118. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  119. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  120. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  121. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  122. idque situm media regione in pectoris haeret.
  123. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  124. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  125. cetera pars animae per totum dissita corpus
  126. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  127. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  128. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  129. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  130. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  131. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  132. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  133. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  134. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  135. consentire animam totam per membra videmus
  136. sudoresque ita palloremque existere toto
  137. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  138. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  139. denique concidere ex animi terrore videmus
  140. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  141. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  142. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  143. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  144. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  145. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  146. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  147. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  148. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  149. corporea natura animum constare animamque?
  150. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  151. consentire animum nobis in corpore cernis.
  152. si minus offendit vitam vis horrida teli
  153. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  154. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  155. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  156. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  157. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  158. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  159. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  160. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  161. principio esse aio persuptilem atque minutis
  162. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  163. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  164. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  165. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  166. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  167. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  168. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  169. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  170. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  171. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,