De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  2. accedere et nova se species ostendere rerum.
  3. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  4. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  5. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  6. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  7. principio caeli clarum purumque colorem
  8. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  9. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  10. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  11. ex improviso si sint obiecta repente,
  12. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  13. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  14. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  15. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  16. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  17. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  18. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  19. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  20. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  21. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  22. infinita foris haec extra moenia mundi,
  23. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  24. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  25. Principio nobis in cunctas undique partis
  26. et latere ex utroque supra supterque per omne
  27. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  28. vociferatur, et elucet natura profundi.
  29. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  30. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  31. seminaque innumero numero summaque profunda
  32. multimodis volitent aeterno percita motu,
  33. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  34. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  35. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  36. sponte sua forte offensando semina rerum
  37. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  38. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  39. magnarum rerum fierent exordia semper,
  40. terrai maris et caeli generisque animantum.
  41. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  42. esse alios alibi congressus materiai,
  43. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  44. Praeterea cum materies est multa parata,
  45. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  46. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  47. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  48. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  49. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  50. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  51. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  52. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  53. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  54. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  55. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  56. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  57. sint genere. in primis animalibus indice mente
  58. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  59. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  60. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  61. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  62. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  63. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  64. quando quidem vitae depactus terminus alte
  65. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  66. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  67. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  68. libera continuo, dominis privata superbis,
  69. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  70. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  71. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  72. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  73. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  74. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  75. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  76. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  77. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  78. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  79. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  80. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  81. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  82. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  83. primigenum maris et terrae solisque coortum
  84. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  85. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  86. unde mare et terrae possent augescere et unde
  87. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  88. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  89. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  90. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  91. umor ad umorem, terreno corpore terra
  92. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  93. donique ad extremum crescendi perfica finem
  94. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  95. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  96. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  97. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  98. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  99. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  100. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  101. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  102. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  103. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  104. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  105. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  106. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  107. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  108. inde minutatim vires et robur adultum
  109. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  110. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  111. et quo latior est, in cunctas undique partis
  112. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  113. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  114. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  115. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  116. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  117. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  118. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  119. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  120. corpora conficere et plagis infesta domare.
  121. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  122. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  123. omnia debet enim cibus integrare novando
  124. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  125. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  126. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  127. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  128. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  129. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  130. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  131. aurea de caelo demisit funis in arva
  132. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  133. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  134. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  135. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  136. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  137. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  138. conterimusque boves et viris agricolarum,
  139. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  140. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  141. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  142. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  143. et cum tempora temporibus praesentia confert
  144. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  145. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  146. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  147. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  148. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  149. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  150. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  151. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis