De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  2. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  3. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  4. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  5. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  6. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  7. principio esse aio persuptilem atque minutis
  8. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  9. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  10. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  11. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  12. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  13. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  14. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  15. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  16. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  17. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  18. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  19. at contra mellis constantior est natura
  20. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  21. haeret enim inter se magis omnis materiai
  22. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  23. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  24. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  25. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  26. at contra lapidum coniectum spicarumque
  27. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  28. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  29. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  30. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  31. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  32. mobilis egregie, perquam constare necessest
  33. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  34. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  35. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  36. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  37. quam tenui constet textura quamque loco se
  38. contineat parvo, si possit conglomerari,