De Rerum Natura
Lucretius
-
- quod simul atque hominem leti secura quies est
- indepta atque animi natura animaeque recessit,
- nil ibi libatum de toto corpore cernas
- ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
- vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
- ergo animam totam perparvis esse necessest
- seminibus nexam per venas viscera nervos,
- qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
- extima membrorum circumcaesura tamen se
- incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
- quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
- spiritus unguenti suavis diffugit in auras
- aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
- nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
- propterea neque detractum de pondere quicquam,
- ni mirum quia multa minutaque semina sucos
- efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
- quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
- scire licet perquam pauxillis esse creatam
- seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
- Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
- tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
- mixta vapore, vapor porro trahit secum;
- nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
- rara quod eius enim constat natura, necessest
- inter eum primordia multa moveri.
- iam triplex animi est igitur natura reperta;
- nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
- nil horum quoniam recipit mens posse creare
- sensiferos motus, quae denique mente volutat.
- quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
- adtribuatur; east omnino nominis expers;
- qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
- nec magis e parvis et levibus ex elementis;
- sensiferos motus quae didit prima per artus.
- prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
- inde calor motus et venti caeca potestas
- accipit, inde , inde omnia mobilitantur: