De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  2. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  3. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  4. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  5. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  6. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  7. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  8. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  9. inde minutatim vires et robur adultum
  10. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  11. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  12. et quo latior est, in cunctas undique partis
  13. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  14. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  15. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  16. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  17. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  18. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  19. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  20. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  21. corpora conficere et plagis infesta domare.
  22. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  23. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  24. omnia debet enim cibus integrare novando
  25. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  26. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  27. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  28. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  29. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  30. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  31. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  32. aurea de caelo demisit funis in arva
  33. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  34. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  35. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  36. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  37. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  38. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  39. conterimusque boves et viris agricolarum,
  40. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  41. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  42. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  43. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  44. et cum tempora temporibus praesentia confert
  45. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  46. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  47. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  48. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  49. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  50. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  51. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  52. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi