De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  2. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  3. consentire animam totam per membra videmus
  4. sudoresque ita palloremque existere toto
  5. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  6. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  7. denique concidere ex animi terrore videmus
  8. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  9. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  10. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  11. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  12. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  13. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  14. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  15. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  16. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  17. corporea natura animum constare animamque?
  18. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  19. consentire animum nobis in corpore cernis.
  20. si minus offendit vitam vis horrida teli
  21. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  22. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  23. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  24. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  25. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  26. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  27. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  28. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  29. principio esse aio persuptilem atque minutis
  30. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  31. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  32. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  33. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  34. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  35. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  36. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  37. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  38. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  39. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  40. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  41. at contra mellis constantior est natura
  42. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  43. haeret enim inter se magis omnis materiai
  44. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  45. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  46. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  47. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  48. at contra lapidum coniectum spicarumque
  49. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  50. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  51. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  52. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  53. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  54. mobilis egregie, perquam constare necessest
  55. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  56. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  57. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  58. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  59. quam tenui constet textura quamque loco se
  60. contineat parvo, si possit conglomerari,
  61. quod simul atque hominem leti secura quies est
  62. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  63. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  64. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  65. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  66. ergo animam totam perparvis esse necessest
  67. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  68. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  69. extima membrorum circumcaesura tamen se
  70. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  71. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  72. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  73. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  74. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  75. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  76. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  77. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  78. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  79. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  80. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  81. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  82. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  83. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  84. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  85. rara quod eius enim constat natura, necessest
  86. inter eum primordia multa moveri.
  87. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  88. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  89. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  90. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  91. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  92. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  93. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  94. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  95. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  96. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  97. inde calor motus et venti caeca potestas
  98. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  99. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  100. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  101. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  102. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  103. permanare malum, quin omnia perturbentur
  104. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  105. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  106. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  107. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  108. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  109. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  110. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  111. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  112. inter enim cursant primordia principiorum
  113. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  114. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  115. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  116. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  117. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  118. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  119. sic calor atque et venti caeca potestas
  120. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  121. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  122. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  123. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  124. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  125. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  126. quod genus in nostris membris et corpore toto
  127. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  128. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  129. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  130. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  131. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  132. consimili ratione necessest ventus et
  133. et calor inter se vigeant commixta per artus
  134. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  135. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  136. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  137. interemant sensum diductaque solvant.
  138. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  139. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  140. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  141. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  142. est etiam quoque pacati status ille,
  143. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  144. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  145. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  146. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  147. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  148. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.