De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  2. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  3. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  4. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  5. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  6. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  7. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  8. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  9. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  10. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  11. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  12. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  13. naturam rerum divina mente coorta
  14. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  15. discedunt. totum video per inane geri res.
  16. apparet divum numen sedesque quietae,
  17. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  18. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  19. cana cadens violat semperque innubilus aether
  20. integit et large diffuso lumine ridet:
  21. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  22. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  23. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  24. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  25. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  26. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  27. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  28. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  29. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  30. qualia sint et quam variis distantia formis
  31. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  32. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  33. hasce secundum res animi natura videtur
  34. atque animae claranda meis iam versibus esse
  35. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  36. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  37. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  38. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  39. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  40. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  41. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  42. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  43. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  44. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  45. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  46. extorres idem patria longeque fugati
  47. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  48. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  49. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  50. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  51. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  52. acrius advertunt animos ad religionem.
  53. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  54. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  55. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  56. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  57. denique avarities et honorum caeca cupido,
  58. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  59. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  60. noctes atque dies niti praestante labore
  61. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  62. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  63. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  64. semota ab dulci vita stabilique videtur
  65. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  66. unde homines dum se falso terrore coacti
  67. effugisse volunt longe longeque remosse,
  68. sanguine civili rem conflant divitiasque
  69. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  70. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  71. et consanguineum mensas odere timentque.
  72. consimili ratione ab eodem saepe timore
  73. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  74. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  75. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  76. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  77. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  78. percipit humanos odium lucisque videndae,
  79. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  80. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  81. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  82. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  83. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  84. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  85. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  86. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  87. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  88. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  89. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  90. non radii solis neque lucida tela diei
  91. discutiant, sed naturae species ratioque.
  92. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  93. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  94. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  95. atque oculei partes animantis totius extant.
  96. ---
  97. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  98. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  99. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  100. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  101. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  102. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  103. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  104. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  105. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  106. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  107. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  108. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  109. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  110. in nullo caput interea sit forte dolore.
  111. Praeterea molli cum somno dedita membra
  112. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  113. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  114. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  115. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  116. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  117. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  118. principio fit uti detracto corpore multo
  119. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  120. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  121. diffugere forasque per os est editus ,
  122. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  123. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  124. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  125. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  126. semina, curare in membris ut vita moretur.
  127. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  128. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  129. quapropter quoniam est animi natura reperta
  130. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  131. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  132. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  133. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  134. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  135. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  136. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  137. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  138. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  139. idque situm media regione in pectoris haeret.
  140. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  141. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  142. cetera pars animae per totum dissita corpus
  143. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  144. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  145. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  146. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  147. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  148. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  149. laetitiaque viget, cum cetera pars animai