De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  2. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  3. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  4. at natura boum placido magis vivit
  5. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  6. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  7. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  8. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  9. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  10. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  11. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  12. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  13. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  14. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  15. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  16. inque aliis rebus multis differre necessest
  17. naturas hominum varias moresque sequacis;
  18. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  19. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  20. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  21. illud in his rebus video firmare potesse,
  22. usque adeo naturarum vestigia linqui
  23. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  24. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  25. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  26. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  27. nam communibus inter se radicibus haerent
  28. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  29. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  30. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  31. sic animi atque animae naturam corpore toto
  32. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  33. inplexis ita principiis ab origine prima
  34. inter se fiunt consorti praedita vita,
  35. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  36. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  37. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  38. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  39. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  40. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  41. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  42. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  43. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  44. discidium possunt artus perferre relicti,
  45. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  46. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  47. mutua vitalis discunt contagia motus,
  48. maternis etiam membris alvoque reposta,
  49. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  50. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  51. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  52. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  53. atque animam credit permixtam corpore toto
  54. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  55. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  56. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  57. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  58. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  59. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  60. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  61. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  62. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  63. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  64. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  65. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  66. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  67. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  68. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  69. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  70. iam magis exemptis oculis debere videtur
  71. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  72. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  73. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  74. corporis atque animi primordia singula primis
  75. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  76. nam cum multo sunt animae elementa minora
  77. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  78. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  79. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  80. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  81. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  82. intervalla tenere exordia prima animai.
  83. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  84. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  85. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  86. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  87. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  88. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  89. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  90. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  91. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  92. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  93. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  94. quam primordia sentiscant concussa animai,
  95. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  96. et quam in his intervallis tuditantia possint
  97. concursare coire et dissultare vicissim.
  98. Et magis est animus vitai claustra
  99. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  100. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  101. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  102. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  103. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  104. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  105. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  106. truncus adempta anima circum membrisque remota
  107. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  108. si non omnimodis, at magna parte animai
  109. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  110. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  111. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  112. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  113. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  114. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  115. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  116. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  117. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  118. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  119. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  120. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  121. conquisita diu dulcique reperta labore
  122. digna tua pergam disponere carmina vita.
  123. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  124. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  125. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  126. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  127. Principio quoniam tenuem constare minutis
  128. corporibus docui multoque minoribus esse
  129. principiis factam quam liquidus umor aquai
  130. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  131. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  132. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  133. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  134. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  135. nam procul haec dubio nobis simulacra
  136. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  137. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  138. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  139. crede animam quoque diffundi multoque perire
  140. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  141. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  142. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  143. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  144. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  145. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  146. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  147. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  148. crescere sentimus pariterque senescere mentem.