De Rerum Natura
Lucretius
-
- laetitiaque viget, cum cetera pars animai
- per membra atque artus nulla novitate cietur;
- verum ubi vementi magis est commota metu mens,
- consentire animam totam per membra videmus
- sudoresque ita palloremque existere toto
- corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
- caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
- denique concidere ex animi terrore videmus
- saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
- esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
- percussa est, exim corpus propellit et icit.
- Haec eadem ratio naturam animi atque animai
- corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
- corripere ex somno corpus mutareque vultum
- atque hominem totum regere ac versare videtur,
- quorum nil fieri sine tactu posse videmus
- nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
- corporea natura animum constare animamque?
- praeterea pariter fungi cum corpore et una
- consentire animum nobis in corpore cernis.
- si minus offendit vitam vis horrida teli
- ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
- at tamen insequitur languor terraeque petitus
- suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
- inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
- ergo corpoream naturam animi esse necessest,
- corporeis quoniam telis ictuque laborat.
- Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
- constiterit pergam rationem reddere dictis.
- principio esse aio persuptilem atque minutis
- perquam corporibus factum constare. id ita esse
- hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
- Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
- quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
- ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
- ante oculos quorum in promptu natura videtur.
- at quod mobile tanto operest, constare rutundis
- perquam seminibus debet perquamque minutis,
- momine uti parvo possint inpulsa moveri.
- namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
- quippe volubilibus parvisque creata figuris.
- at contra mellis constantior est natura
- et pigri latices magis et cunctantior actus:
- haeret enim inter se magis omnis materiai
- copia, ni mirum quia non tam levibus extat
- corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
- namque papaveris aura potest suspensa levisque
- cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
- at contra lapidum coniectum spicarumque
- noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
- et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
- at contra quae cumque magis cum pondere magno
- asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
- nunc igitur quoniamst animi natura reperta
- mobilis egregie, perquam constare necessest
- corporibus parvis et levibus atque rutundis.
- quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
- utilis invenietur et opportuna cluebit.
- Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
- quam tenui constet textura quamque loco se
- contineat parvo, si possit conglomerari,
- quod simul atque hominem leti secura quies est
- indepta atque animi natura animaeque recessit,
- nil ibi libatum de toto corpore cernas
- ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
- vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
- ergo animam totam perparvis esse necessest
- seminibus nexam per venas viscera nervos,
- qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
- extima membrorum circumcaesura tamen se
- incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
- quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
- spiritus unguenti suavis diffugit in auras
- aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
- nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
- propterea neque detractum de pondere quicquam,
- ni mirum quia multa minutaque semina sucos
- efficiunt et odorem in toto corpore rerum.