De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  2. et consanguineum mensas odere timentque.
  3. consimili ratione ab eodem saepe timore
  4. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  5. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  6. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  7. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  8. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  9. percipit humanos odium lucisque videndae,
  10. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  11. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  12. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  13. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  14. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  15. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  16. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  17. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  18. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  19. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  20. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  21. non radii solis neque lucida tela diei
  22. discutiant, sed naturae species ratioque.
  23. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  24. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  25. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  26. atque oculei partes animantis totius extant.
  27. ---
  28. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  29. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  30. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  31. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  32. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  33. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  34. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  35. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  36. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  37. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  38. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  39. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  40. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  41. in nullo caput interea sit forte dolore.
  42. Praeterea molli cum somno dedita membra
  43. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  44. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  45. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  46. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  47. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  48. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  49. principio fit uti detracto corpore multo
  50. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  51. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  52. diffugere forasque per os est editus ,
  53. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  54. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  55. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  56. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  57. semina, curare in membris ut vita moretur.
  58. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  59. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  60. quapropter quoniam est animi natura reperta
  61. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  62. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  63. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  64. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  65. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  66. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  67. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  68. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  69. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  70. idque situm media regione in pectoris haeret.
  71. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  72. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  73. cetera pars animae per totum dissita corpus
  74. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  75. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  76. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  77. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  78. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  79. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse