De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum divina mente coorta
  2. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  3. discedunt. totum video per inane geri res.
  4. apparet divum numen sedesque quietae,
  5. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  6. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  7. cana cadens violat semperque innubilus aether
  8. integit et large diffuso lumine ridet:
  9. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  10. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  11. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  12. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  13. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  14. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  15. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  16. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  17. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  18. qualia sint et quam variis distantia formis
  19. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  20. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  21. hasce secundum res animi natura videtur
  22. atque animae claranda meis iam versibus esse
  23. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  24. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  25. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  26. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  27. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  28. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  29. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  30. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  31. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  32. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  33. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  34. extorres idem patria longeque fugati
  35. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  36. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  37. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  38. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  39. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  40. acrius advertunt animos ad religionem.
  41. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  42. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  43. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  44. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  45. denique avarities et honorum caeca cupido,
  46. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  47. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  48. noctes atque dies niti praestante labore
  49. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  50. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  51. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  52. semota ab dulci vita stabilique videtur
  53. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  54. unde homines dum se falso terrore coacti
  55. effugisse volunt longe longeque remosse,
  56. sanguine civili rem conflant divitiasque
  57. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  58. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  59. et consanguineum mensas odere timentque.
  60. consimili ratione ab eodem saepe timore
  61. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  62. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  63. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  64. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  65. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  66. percipit humanos odium lucisque videndae,
  67. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  68. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  69. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  70. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  71. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  72. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  73. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  74. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  75. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  76. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  77. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  78. non radii solis neque lucida tela diei
  79. discutiant, sed naturae species ratioque.
  80. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  81. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  82. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  83. atque oculei partes animantis totius extant.
  84. ---
  85. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  86. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  87. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  88. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  89. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  90. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  91. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  92. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  93. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  94. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  95. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  96. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  97. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  98. in nullo caput interea sit forte dolore.
  99. Praeterea molli cum somno dedita membra
  100. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  101. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  102. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  103. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  104. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  105. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  106. principio fit uti detracto corpore multo
  107. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  108. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  109. diffugere forasque per os est editus ,
  110. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  111. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis