De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  2. sint genere. in primis animalibus indice mente
  3. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  4. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  5. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  6. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  7. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  8. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  9. quando quidem vitae depactus terminus alte
  10. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  11. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  12. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  13. libera continuo, dominis privata superbis,
  14. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  15. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  16. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  17. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  18. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  19. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  20. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  21. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  22. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  23. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  24. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  25. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  26. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  27. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  28. primigenum maris et terrae solisque coortum
  29. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  30. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  31. unde mare et terrae possent augescere et unde
  32. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  33. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  34. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  35. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  36. umor ad umorem, terreno corpore terra
  37. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  38. donique ad extremum crescendi perfica finem
  39. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  40. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  41. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  42. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  43. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  44. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  45. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  46. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  47. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  48. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  49. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  50. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  51. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  52. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  53. inde minutatim vires et robur adultum
  54. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  55. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  56. et quo latior est, in cunctas undique partis
  57. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  58. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  59. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  60. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  61. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  62. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  63. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  64. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  65. corpora conficere et plagis infesta domare.
  66. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  67. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  68. omnia debet enim cibus integrare novando
  69. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  70. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  71. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  72. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  73. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  74. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  75. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  76. aurea de caelo demisit funis in arva
  77. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  78. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  79. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  80. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  81. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  82. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  83. conterimusque boves et viris agricolarum,
  84. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  85. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  86. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  87. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  88. et cum tempora temporibus praesentia confert
  89. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  90. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  91. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  92. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  93. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  94. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  95. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  96. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari