De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  2. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  3. semina, curare in membris ut vita moretur.
  4. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  5. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  6. quapropter quoniam est animi natura reperta
  7. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  8. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  9. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  10. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  11. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  12. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  13. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  14. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  15. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  16. idque situm media regione in pectoris haeret.
  17. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  18. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  19. cetera pars animae per totum dissita corpus
  20. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  21. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  22. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  23. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  24. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  25. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  26. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  27. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  28. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  29. consentire animam totam per membra videmus
  30. sudoresque ita palloremque existere toto
  31. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  32. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  33. denique concidere ex animi terrore videmus
  34. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  35. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  36. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  37. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  38. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  39. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  40. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  41. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  42. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  43. corporea natura animum constare animamque?
  44. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  45. consentire animum nobis in corpore cernis.
  46. si minus offendit vitam vis horrida teli
  47. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  48. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  49. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  50. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  51. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  52. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  53. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  54. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  55. principio esse aio persuptilem atque minutis
  56. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  57. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  58. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  59. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  60. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  61. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  62. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  63. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  64. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  65. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  66. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  67. at contra mellis constantior est natura
  68. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  69. haeret enim inter se magis omnis materiai
  70. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  71. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  72. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  73. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  74. at contra lapidum coniectum spicarumque
  75. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  76. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  77. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  78. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  79. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  80. mobilis egregie, perquam constare necessest
  81. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  82. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  83. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  84. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  85. quam tenui constet textura quamque loco se
  86. contineat parvo, si possit conglomerari,
  87. quod simul atque hominem leti secura quies est
  88. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  89. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  90. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  91. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  92. ergo animam totam perparvis esse necessest
  93. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  94. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  95. extima membrorum circumcaesura tamen se
  96. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  97. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  98. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  99. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  100. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  101. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  102. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  103. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  104. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  105. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  106. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  107. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  108. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  109. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  110. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;