De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, curare in membris ut vita moretur.
  2. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  3. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  4. quapropter quoniam est animi natura reperta
  5. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  6. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  7. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  8. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  9. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  10. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  11. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  12. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  13. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  14. idque situm media regione in pectoris haeret.
  15. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  16. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  17. cetera pars animae per totum dissita corpus
  18. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  19. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  20. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  21. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  22. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  23. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  24. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  25. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  26. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  27. consentire animam totam per membra videmus
  28. sudoresque ita palloremque existere toto
  29. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  30. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  31. denique concidere ex animi terrore videmus
  32. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  33. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  34. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  35. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  36. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  37. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  38. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  39. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  40. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  41. corporea natura animum constare animamque?
  42. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  43. consentire animum nobis in corpore cernis.
  44. si minus offendit vitam vis horrida teli
  45. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  46. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  47. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  48. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  49. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  50. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  51. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  52. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  53. principio esse aio persuptilem atque minutis
  54. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  55. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  56. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  57. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  58. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  59. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  60. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  61. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  62. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  63. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  64. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  65. at contra mellis constantior est natura
  66. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  67. haeret enim inter se magis omnis materiai
  68. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  69. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  70. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  71. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  72. at contra lapidum coniectum spicarumque
  73. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  74. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  75. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  76. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  77. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  78. mobilis egregie, perquam constare necessest
  79. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  80. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  81. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  82. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  83. quam tenui constet textura quamque loco se
  84. contineat parvo, si possit conglomerari,
  85. quod simul atque hominem leti secura quies est
  86. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  87. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  88. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  89. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  90. ergo animam totam perparvis esse necessest
  91. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  92. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  93. extima membrorum circumcaesura tamen se
  94. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  95. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  96. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  97. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  98. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  99. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  100. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  101. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  102. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  103. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  104. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  105. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  106. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  107. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  108. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  109. rara quod eius enim constat natura, necessest
  110. inter eum primordia multa moveri.
  111. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  112. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  113. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  114. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  115. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  116. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  117. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  118. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  119. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  120. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  121. inde calor motus et venti caeca potestas
  122. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  123. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  124. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  125. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  126. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  127. permanare malum, quin omnia perturbentur
  128. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  129. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  130. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  131. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  132. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  133. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  134. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  135. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  136. inter enim cursant primordia principiorum