De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  2. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  3. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  4. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  5. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  6. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  7. in nullo caput interea sit forte dolore.
  8. Praeterea molli cum somno dedita membra
  9. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  10. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  11. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  12. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  13. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  14. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  15. principio fit uti detracto corpore multo
  16. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  17. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  18. diffugere forasque per os est editus ,
  19. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  20. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  21. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  22. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  23. semina, curare in membris ut vita moretur.
  24. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  25. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  26. quapropter quoniam est animi natura reperta
  27. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  28. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  29. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  30. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  31. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  32. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  33. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  34. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  35. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  36. idque situm media regione in pectoris haeret.
  37. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  38. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  39. cetera pars animae per totum dissita corpus
  40. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  41. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  42. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  43. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  44. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  45. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  46. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  47. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  48. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  49. consentire animam totam per membra videmus
  50. sudoresque ita palloremque existere toto
  51. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  52. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  53. denique concidere ex animi terrore videmus
  54. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  55. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  56. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  57. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  58. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  59. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  60. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  61. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  62. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  63. corporea natura animum constare animamque?
  64. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  65. consentire animum nobis in corpore cernis.
  66. si minus offendit vitam vis horrida teli
  67. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  68. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  69. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  70. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  71. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  72. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  73. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  74. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  75. principio esse aio persuptilem atque minutis
  76. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  77. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  78. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  79. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  80. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  81. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  82. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  83. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  84. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  85. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  86. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  87. at contra mellis constantior est natura
  88. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  89. haeret enim inter se magis omnis materiai
  90. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  91. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  92. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  93. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  94. at contra lapidum coniectum spicarumque
  95. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  96. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  97. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  98. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  99. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  100. mobilis egregie, perquam constare necessest