De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  2. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  3. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  4. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  5. quam tenui constet textura quamque loco se
  6. contineat parvo, si possit conglomerari,
  7. quod simul atque hominem leti secura quies est
  8. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  9. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  10. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  11. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  12. ergo animam totam perparvis esse necessest
  13. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  14. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  15. extima membrorum circumcaesura tamen se
  16. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  17. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  18. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  19. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  20. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  21. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  22. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  23. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  24. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  25. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  26. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  27. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  28. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  29. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  30. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  31. rara quod eius enim constat natura, necessest
  32. inter eum primordia multa moveri.
  33. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  34. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  35. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  36. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  37. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  38. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  39. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  40. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  41. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  42. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  43. inde calor motus et venti caeca potestas
  44. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  45. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  46. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  47. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  48. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  49. permanare malum, quin omnia perturbentur
  50. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  51. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  52. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  53. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  54. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  55. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  56. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  57. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  58. inter enim cursant primordia principiorum
  59. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  60. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  61. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  62. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  63. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  64. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  65. sic calor atque et venti caeca potestas
  66. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  67. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  68. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  69. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  70. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  71. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  72. quod genus in nostris membris et corpore toto
  73. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  74. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  75. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  76. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  77. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  78. consimili ratione necessest ventus et
  79. et calor inter se vigeant commixta per artus
  80. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  81. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  82. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  83. interemant sensum diductaque solvant.
  84. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  85. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  86. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  87. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  88. est etiam quoque pacati status ille,
  89. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  90. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  91. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  92. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  93. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  94. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  95. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  96. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  97. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  98. at natura boum placido magis vivit
  99. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  100. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,