De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  2. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  3. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  4. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  5. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  6. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  7. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  8. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  9. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  10. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  11. naturam rerum divina mente coorta
  12. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  13. discedunt. totum video per inane geri res.
  14. apparet divum numen sedesque quietae,
  15. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  16. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  17. cana cadens violat semperque innubilus aether
  18. integit et large diffuso lumine ridet:
  19. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  20. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  21. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  22. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  23. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  24. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  25. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  26. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  27. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  28. qualia sint et quam variis distantia formis
  29. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  30. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  31. hasce secundum res animi natura videtur
  32. atque animae claranda meis iam versibus esse
  33. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  34. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  35. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  36. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  37. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  38. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  39. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  40. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  41. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  42. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  43. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  44. extorres idem patria longeque fugati
  45. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  46. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  47. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  48. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  49. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  50. acrius advertunt animos ad religionem.
  51. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  52. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  53. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  54. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  55. denique avarities et honorum caeca cupido,
  56. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  57. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  58. noctes atque dies niti praestante labore
  59. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  60. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  61. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  62. semota ab dulci vita stabilique videtur
  63. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  64. unde homines dum se falso terrore coacti
  65. effugisse volunt longe longeque remosse,
  66. sanguine civili rem conflant divitiasque
  67. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  68. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  69. et consanguineum mensas odere timentque.
  70. consimili ratione ab eodem saepe timore
  71. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  72. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  73. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  74. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  75. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  76. percipit humanos odium lucisque videndae,
  77. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  78. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  79. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  80. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  81. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  82. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  83. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  84. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  85. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  86. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  87. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  88. non radii solis neque lucida tela diei
  89. discutiant, sed naturae species ratioque.
  90. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  91. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  92. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  93. atque oculei partes animantis totius extant.
  94. ---
  95. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  96. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  97. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  98. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  99. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  100. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  101. sic animi sensum non certa parte reponunt;