De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet nullo primordia posse dolore
  2. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  3. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  4. corporibus, quorum motus novitate laborent
  5. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  6. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  7. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  8. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  9. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  10. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  11. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  12. multaque de rerum mixtura dicere callent
  13. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  14. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  15. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  16. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  17. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  18. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  19. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  20. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  21. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  22. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  23. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  24. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  25. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  26. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  27. umoris guttas mater cum terra recepit,
  28. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  29. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  30. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  31. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  32. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  33. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  34. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  35. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  36. nec sic interemit mors res ut materiai
  37. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  38. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  39. res ut convertant formas mutentque colores
  40. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  41. ut noscas referre earum primordia rerum
  42. cum quibus et quali positura contineantur
  43. et quos inter se dent motus accipiantque,
  44. neve putes aeterna penes residere potesse
  45. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  46. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  47. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  48. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  49. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  50. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  51. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  52. consimilis; verum positura discrepitant res.
  53. sic ipsis in rebus item iam materiai
  54. intervalla vias conexus pondera plagas
  55. concursus motus ordo positura figurae
  56. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  57. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  58. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  59. accedere et nova se species ostendere rerum.
  60. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  61. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  62. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  63. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  64. principio caeli clarum purumque colorem
  65. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  66. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  67. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  68. ex improviso si sint obiecta repente,
  69. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  70. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  71. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  72. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  73. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  74. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  75. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  76. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  77. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  78. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  79. infinita foris haec extra moenia mundi,
  80. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  81. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  82. Principio nobis in cunctas undique partis
  83. et latere ex utroque supra supterque per omne
  84. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  85. vociferatur, et elucet natura profundi.
  86. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  87. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  88. seminaque innumero numero summaque profunda
  89. multimodis volitent aeterno percita motu,
  90. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  91. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  92. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  93. sponte sua forte offensando semina rerum
  94. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  95. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  96. magnarum rerum fierent exordia semper,
  97. terrai maris et caeli generisque animantum.
  98. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  99. esse alios alibi congressus materiai,
  100. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  101. Praeterea cum materies est multa parata,
  102. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  103. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  104. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  105. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  106. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  107. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  108. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  109. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  110. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  111. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  112. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  113. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  114. sint genere. in primis animalibus indice mente
  115. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  116. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  117. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  118. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  119. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  120. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  121. quando quidem vitae depactus terminus alte
  122. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  123. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  124. Quae bene cognita si teneas, natura videtur