De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  2. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  3. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  4. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  5. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  6. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  7. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  8. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  9. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  10. concoctosque suo contractans perdere viro,
  11. propter eandem rem debent primordia rerum
  12. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  13. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  14. nec simili ratione saporem denique quemquam
  15. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  16. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  17. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  18. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  19. inmortalia si volumus subiungere rebus
  20. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  21. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  22. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  23. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  24. principiis constare. neque id manufesta refutant
  25. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  26. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  27. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  28. quippe videre licet vivos existere vermes
  29. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  30. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  31. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  32. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  33. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  34. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  35. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  36. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  37. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  38. non alia longe ratione atque arida ligna
  39. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  40. iamne vides igitur magni primordia rerum
  41. referre in quali sint ordine quaeque locata
  42. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  43. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  44. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  45. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  46. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  47. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  48. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  49. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  50. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  51. sed magni referre ea primum quantula constent,
  52. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  53. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  54. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  55. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  56. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  57. antiquis ex ordinibus permota nova re
  58. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  59. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  60. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  61. * * *
  62. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  63. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  64. mollia mortali consistere corpore creta.
  65. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  66. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  67. aut similis totis animalibus esse putari.
  68. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  69. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  70. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  71. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  72. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  73. vitali ut possint consentire undique sensu.
  74. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  75. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  76. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  77. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  78. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  79. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  80. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  81. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  82. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  83. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  84. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  85. quatinus in pullos animalis vertier ova
  86. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  87. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  88. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  89. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  90. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  91. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  92. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  93. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  94. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  95. Principio nequeunt ullius corporis esse
  96. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  97. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  98. aere fluminibus terris terraque creatis,
  99. nec congressa modo vitalis convenientes
  100. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  101. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  102. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  103. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  104. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  105. dissoluuntur enim positurae principiorum
  106. et penitus motus vitales inpediuntur,
  107. donec materies omnis concussa per artus
  108. vitalis animae nodos a corpore solvit
  109. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  110. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  111. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  112. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  113. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  114. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  115. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  116. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  117. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  118. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  119. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  120. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  121. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  122. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  123. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  124. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,