De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. libera continuo, dominis privata superbis,
  2. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  3. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  4. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  5. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  6. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  7. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  8. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  9. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  10. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  11. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  12. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  13. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  14. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  15. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  16. primigenum maris et terrae solisque coortum
  17. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  18. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  19. unde mare et terrae possent augescere et unde
  20. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  21. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  22. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  23. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  24. umor ad umorem, terreno corpore terra
  25. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  26. donique ad extremum crescendi perfica finem
  27. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  28. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  29. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  30. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  31. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  32. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  33. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  34. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  35. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  36. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  37. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  38. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  39. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  40. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  41. inde minutatim vires et robur adultum
  42. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  43. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  44. et quo latior est, in cunctas undique partis
  45. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  46. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  47. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  48. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  49. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  50. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  51. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  52. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  53. corpora conficere et plagis infesta domare.
  54. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  55. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  56. omnia debet enim cibus integrare novando
  57. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  58. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  59. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  60. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  61. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  62. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  63. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  64. aurea de caelo demisit funis in arva
  65. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  66. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  67. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  68. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  69. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  70. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  71. conterimusque boves et viris agricolarum,
  72. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  73. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  74. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  75. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  76. et cum tempora temporibus praesentia confert
  77. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  78. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  79. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  80. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  81. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  82. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  83. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  84. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.