De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  2. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  3. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  4. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  5. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  6. scire licet nullo primordia posse dolore
  7. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  8. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  9. corporibus, quorum motus novitate laborent
  10. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  11. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  12. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  13. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  14. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  15. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  16. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  17. multaque de rerum mixtura dicere callent
  18. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  19. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  20. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  21. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  22. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  23. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  24. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  25. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  26. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  27. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  28. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  29. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  30. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  31. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  32. umoris guttas mater cum terra recepit,
  33. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  34. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  35. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  36. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  37. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  38. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  39. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  40. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  41. nec sic interemit mors res ut materiai
  42. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  43. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  44. res ut convertant formas mutentque colores
  45. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  46. ut noscas referre earum primordia rerum
  47. cum quibus et quali positura contineantur
  48. et quos inter se dent motus accipiantque,
  49. neve putes aeterna penes residere potesse