De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  2. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  3. vitali ut possint consentire undique sensu.
  4. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  5. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  6. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  7. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  8. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  9. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  10. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  11. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  12. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  13. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  14. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  15. quatinus in pullos animalis vertier ova
  16. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  17. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  18. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  19. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  20. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  21. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  22. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  23. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  24. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  25. Principio nequeunt ullius corporis esse
  26. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  27. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  28. aere fluminibus terris terraque creatis,
  29. nec congressa modo vitalis convenientes
  30. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  31. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  32. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  33. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  34. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  35. dissoluuntur enim positurae principiorum
  36. et penitus motus vitales inpediuntur,
  37. donec materies omnis concussa per artus
  38. vitalis animae nodos a corpore solvit
  39. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  40. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  41. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  42. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  43. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  44. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  45. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  46. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  47. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  48. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  49. ad vitam possint conlecta mente reverti,