De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  2. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  3. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  4. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  5. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  6. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  7. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  8. consimilis; verum positura discrepitant res.
  9. sic ipsis in rebus item iam materiai
  10. intervalla vias conexus pondera plagas
  11. concursus motus ordo positura figurae
  12. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  13. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  14. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  15. accedere et nova se species ostendere rerum.
  16. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  17. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  18. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  19. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  20. principio caeli clarum purumque colorem
  21. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  22. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  23. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  24. ex improviso si sint obiecta repente,
  25. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  26. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  27. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  28. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  29. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  30. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  31. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  32. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  33. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  34. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  35. infinita foris haec extra moenia mundi,
  36. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  37. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  38. Principio nobis in cunctas undique partis
  39. et latere ex utroque supra supterque per omne
  40. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  41. vociferatur, et elucet natura profundi.
  42. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  43. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  44. seminaque innumero numero summaque profunda
  45. multimodis volitent aeterno percita motu,
  46. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  47. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  48. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  49. sponte sua forte offensando semina rerum