De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  2. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  3. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  4. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  5. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  6. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  7. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  8. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  9. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  10. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  11. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  12. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  13. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  14. scire licet nullo primordia posse dolore
  15. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  16. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  17. corporibus, quorum motus novitate laborent
  18. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  19. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  20. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  21. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  22. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  23. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  24. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  25. multaque de rerum mixtura dicere callent
  26. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  27. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  28. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  29. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  30. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  31. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  32. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  33. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  34. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  35. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  36. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  37. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  38. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  39. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  40. umoris guttas mater cum terra recepit,
  41. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  42. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  43. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  44. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  45. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  46. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  47. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  48. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  49. nec sic interemit mors res ut materiai
  50. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  51. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  52. res ut convertant formas mutentque colores
  53. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  54. ut noscas referre earum primordia rerum
  55. cum quibus et quali positura contineantur
  56. et quos inter se dent motus accipiantque,
  57. neve putes aeterna penes residere potesse
  58. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  59. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  60. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  61. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  62. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  63. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  64. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  65. consimilis; verum positura discrepitant res.
  66. sic ipsis in rebus item iam materiai
  67. intervalla vias conexus pondera plagas
  68. concursus motus ordo positura figurae
  69. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  70. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  71. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  72. accedere et nova se species ostendere rerum.
  73. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  74. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  75. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  76. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  77. principio caeli clarum purumque colorem
  78. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  79. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  80. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  81. ex improviso si sint obiecta repente,
  82. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  83. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?