De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  2. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  3. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  4. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  5. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  6. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  7. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  8. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  9. infinita foris haec extra moenia mundi,
  10. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  11. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  12. Principio nobis in cunctas undique partis
  13. et latere ex utroque supra supterque per omne
  14. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  15. vociferatur, et elucet natura profundi.
  16. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  17. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  18. seminaque innumero numero summaque profunda
  19. multimodis volitent aeterno percita motu,
  20. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  21. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  22. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  23. sponte sua forte offensando semina rerum
  24. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  25. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  26. magnarum rerum fierent exordia semper,
  27. terrai maris et caeli generisque animantum.
  28. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  29. esse alios alibi congressus materiai,
  30. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  31. Praeterea cum materies est multa parata,
  32. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  33. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  34. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  35. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  36. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  37. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  38. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  39. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  40. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  41. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  42. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  43. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  44. sint genere. in primis animalibus indice mente
  45. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  46. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  47. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  48. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  49. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  50. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  51. quando quidem vitae depactus terminus alte
  52. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  53. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  54. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  55. libera continuo, dominis privata superbis,
  56. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  57. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  58. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  59. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  60. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  61. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  62. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  63. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  64. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  65. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  66. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  67. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  68. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  69. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  70. primigenum maris et terrae solisque coortum
  71. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  72. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  73. unde mare et terrae possent augescere et unde
  74. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  75. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  76. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  77. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  78. umor ad umorem, terreno corpore terra
  79. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  80. donique ad extremum crescendi perfica finem
  81. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  82. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  83. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.